Augustinus, Epistolae, 36, 14, 32.
1 | Sed quoniam non invenimus, ut iam supra commemoravi, in evangelicis et apostolicis Litteris, quae ad Novi Testamenti revelationem proprie pertinent, certis diebus aliquibus evidenter praeceptum observanda esse ieiunia, et ideo res quoque ista, sicut aliae plurimae quas enumerare difficile est, invenit in veste illius filiae regis, hoc est Ecclesiae, varietatis locum; indicabo tibi quid mihi de hoc requirenti responderit venerandus Ambrosius, a quo baptizatus sum, Mediolanensis episcopus. |
2 | Nam cum in eadem civitate mater mea mecum esset, et nobis adhuc catechumenis parum ista curantibus, illa sollicitudinem gereret utrum secundum morem nostrae civitatis sibi esset sabbato ieiunandum, an Ecclesiae Mediolanensis more prandendum, ut hac eam cunctatione liberarem, interrogavi hoc supradictum hominem Dei. |
3 | At ille: Quid possum, inquit, hinc docere amplius quam ipse facio? |
4 | Ubi ego putaveram nihil eum ista responsione praecepisse, nisi ut sabbato pranderemus; hoc quippe ipsum facere sciebam: sed ille secutus adiecit, Quando hic sum, non ieiuno sabbato; quando Romae sum, ieiuno sabbato: et ad quamcumque Ecclesiam veneritis, inquit, eius morem servate, si pati scandalum non vultis aut facere. |
5 | Hoc responsum retuli ad matrem, eique suffecit, nec dubitavit esse obediendum: hoc etiam nos secuti sumus. |
6 | Sed quoniam contingit, maxime in Africa, ut una Ecclesia vel unius regionis Ecclesiae, alios habeant sabbato prandentes, alios ieiunantes; mos eorum mihi sequendus videtur, quibus eorum populorum congregatio regenda commissa est. |
7 | Quapropter si consilio meo, praesertim quia in hac causa plus forte quam satis fuit, te petente atque urgente, locutus sum, libenter acquiescis; episcopo tuo in hac re noli resistere, et quod facit ipse, sine ullo scrupulo vel disceptatione sectare. |