monumenta.ch > Augustinus > 31
Augustinus, Epistolae, 36, 13, 30. <<<    

Augustinus, Epistolae, 36, 13, 31.

1 Sequitur sabbatum, quo die caro Christi in monumento requievit, sicut in primis operibus mundi requievit Deus die illo ab omnibus operibus suis.
2 Hinc exorta est ista in reginae illius veste varietas, ut alii, sicut maxime populi Orientis, propter requiem significandam mallent relaxare ieiunium, alii propter humilitatem mortis Domini ieiunare, sicut Romana et nonnullae Occidentis Ecclesiae.
3 Quod quidem uno die, quo Pascha celebratur propter renovandam rei gestae memoriam, qua discipuli humanitus mortem Domini doluerunt, sic ab omnibus ieiunatur, ut etiam illi sabbati ieiunium devotissime celebrent, qui caeteris per totum annum sabbatis prandent; utrumque videlicet significantes, et in uno anniversario die luctum discipulorum, et caeteris sabbatis quietis bonum.
4 Duo quippe sunt, quae iustorum beatitudinem, et omnis miseriae finem sperari faciunt, mors et resurrectio mortuorum.
5 In morte requies est, de qua dicitur per Prophetam: Plebs mea intra in cellaria tua; abscondere pusillum donec transeat ira Domini (Isai. XXVI, 20).
6 In resurrectione autem in homine toto, id est, in carne et spiritu perfecta felicitas.
7 Hinc factum est ut horum duorum utrumque non significandum putaretur labore ieiunii, sed potius refectionis hilaritate, excepto paschali uno sabbato, quo discipulorum, sicut diximus, luctus propter rei gestae memoriam fuerat ieiunio prolixiore signandus.
Augustinus HOME