monumenta.ch > Augustinus > 30
>>> Augustinus, Epistolae, 36, 13, 31.

Augustinus, Epistolae, 36, 13, 30.

1 Cur autem quarta et sexta maxime ieiunet Ecclesia, illa ratio reddi videtur, quod considerato Evangelio, ipsa quarta sabbati, quam vulgo quartam feriam vocant, consilium reperiuntur ad occidendum Dominum fecisse Iudaei.
2 Intermisso autem uno die, cuius vespera Dominus Pascha cum discipulis manducavit, qui finis fuit eius diei quem vocamus quintam sabbati, deinde traditus est ea nocte quae iam ad sextam sabbati, qui dies passionis eius manifestus est, pertinebat.
3 Hic dies primus azymorum fuit a vespera incipiens.
4 Sed Matthaeus evangelista quintam sabbati dicit fuisse primam diem azymorum; quia eius vespera sequente, futura erat coena paschalis, qua coena incipiebat azymum et ovis immolatio manducari.
5 Ex quo colligitur quartam sabbati fuisse, quando ait Dominus: Scitis quia post biduum Pascha fiet, et Filius hominis tradetur ut crucifigatur (Matth. XXVI, 2): ac per hoc dies ipse ieiunio deputatus est, quia, sicut Evangelista sequitur et dicit, Tunc congregati sunt principes sacerdotum et seniores populi in atrium principis sacerdotum, qui dicebatur Caiphas, et consilium fecerunt ut Iesum dolo tenerent et occiderent (Ibid, 3, 4).
6 Intermisso autem uno die, de quo dicit Evangelium, Prima autem azymorum accesserunt discipuli ad Iesum dicentes: Ubi vis paremus tibi comedere pascha (Ibid., 17)?
7 hoc ergo die intermisso, passus est Dominus, quod nullus ambigit, sexta sabbati; quapropter et ipsa sexta recte ieiunio deputatur: ieiunia quippe humilitatem significant.
8 Unde dictum est: Et humiliabam in ieiunio animam meam (Psal. XXXIV, 13).
Augustinus HOME