monumenta.ch > Augustinus > 29
Augustinus, Epistolae, 36, 12, 28. <<<    

Augustinus, Epistolae, 36, 12, 29.

1 Sed tunc quamvis dominico die solita illis ieiunia non fuissent, non erat tamen Ecclesiae tam insignis offensio, si aliqua tali necessitate, qualem apostolus Paulus habuit, die toto dominico usque ad medium noctis, vel etiam usque ad diluculum reficere corpora non curarent.
2 Nunc vero posteaquam haeretici, maxime impiissimi Manichaei, ieiunia diei dominici non aliqua necessitate occurrente peragere, sed quasi sacra solemnitate statuta dogmatizare coeperunt et innotuerunt populis christianis; profecto nec tali necessitate, qualem Apostolus habuit, existimo faciendum esse quod fecit, ne maius malum incurratur in scandalo, quam bonum percipiatur ex verbo.
3 Quidquid tamen causae vel necessitatis exstiterit, cur homo christianus die dominico ieiunare cogatur, sicut etiam illud in Actibus Apostolorum invenimus, in naufragii periculo, ubi et ipse Apostolus navigabat, quatuordecim diebus, ac per hoc duobus dominicis ieiunatum (Act. XXVII, 33); nullo modo dubitare debemus, dominicum diem, quando non plures dies sine ulla refectione continuandi voventur, inter ieiuniorum dies non esse ponendum.
Augustinus HOME