monumenta.ch > Augustinus > 28
Augustinus, Epistolae, 36, 12, 27. <<<     >>> 29.

Augustinus, Epistolae, 36, 12, 28.

1 Nec illud moveat quod Priscillianistae, Manichaeorum simillimi, ad ieiunandum die dominico solent testimonium de Apostolorum Actibus adhibere, cum esset apostolus Paulus in Troade.
2 Sic enim scriptum est: In una autem sabbati congregatis nobis frangere panem, Paulus disputabat illis, exiturus alia die, produxitque sermonem usque ad medium noctis (Act. XX, 7).
3 Deinde cum descendisset de coenaculo, ubi congregati erant, ad resuscitandum adolescentem, qui gravatus somno de fenestra ceciderat et mortuus ferebatur, de ipso Apostolo Scriptura sic loquitur: Ascendens autem, inquit, cum fregisset panem atque gustasset, satisque esset allocutus usque ad diluculum, sic profectus est (Ibid., 11).
4 Absit ut hoc sic accipiatur, tanquam solerent Apostoli dominico die solemniter ieiunare.
5 Una enim sabbati tunc appellabatur dies, qui nunc dominicus appellatur, quod in Evangeliis apertius invenitur.
6 Nam dies resurrectionis Domini, prima sabbati a Matthaeo, a caeteris autem tribus una sabbati dicitur (Matth. XXVIII, 1; Marc. XVI, 2; Luc. XXIV, 1; et Ioan. XX, 1); quem constat eum esse, qui dominicus postea appellatus est.
7 Aut ergo post peractum diem sabbati, noctis initio fuerant congregati, quae utique nox iam ad diem dominicum, hoc est ad unam sabbati pertinebat; et ita eadem nocte fracturus panem, sicut frangitur in sacramento corporis Christi, produxit sermonem usque ad medium noctis, ut post sacramenta celebrata, rursus usque ad diluculum alloquens congregatos, quoniam multum festinabat, ut lucescente proficisceretur dominico die: aut certe si in una sabbati non per noctem, sed per diem hora dominici fuerant congregati; eo ipso quo dictum est, Paulus disputabat illis, exiturus alia die, expressa est causa producendi sermonis, quia fuerat exiturus, et eos sufficienter instruere cupiebat.
8 Non ergo solemniter die dominico ieiunabant, sed necessarius sermo, qui studii ferventissimi audiebatur ardore, reficiendi corporis causa interrumpendus esse non visus est profecturo Apostolo, qui eos, propter alios suos usquequaque discursus, vel alias nunquam, vel rarissime visitabat; praesertim quia tunc ex illis terris sicut consequentia docent, ita discessurus erat, ut iam non esset eos in carne visurus.
9 Ac per hoc magis ostenditur dominicis diebus solita illis non fuisse ieiunia, quia ne hoc crederetur, curavit scriptor libri causam producendi sermonis exponere; ut sciremus si aliqua necessitas oriatur, urgentiori actioni non esse prandium praeferendum: quamvis ab istis avidissime audientibus, et ipsum fontem cogitantibus profecturum, atque ideo magna siti non aquae, sed verbi sine satietate quidquid influebat haurientibus, non tantum carnale prandium, verum etiam coena contempta est.
Augustinus HOME