Augustinus, Epistolae, 36, 12, 27.
1 | Et de die quidem sabbati facilior causa est, quia et Romana ieiunat Ecclesia, et aliae nonnullae, etiamsi paucae, sive illi proximae sive longinquae: die autem dominico ieiunare scandalum est magnum, maxime posteaquam innotuit detestabilis multumque fidei catholicae Scripturisque divinis apertissime contraria haeresis Manichaeorum, qui suis auditoribus ad ieiunandum istum tanquam constituerunt legitimum diem; per quod factum est, ut ieiunium diei dominici horribilius haberetur. |
2 | Nisi forte aliquis idoneus sit nulla refectione interposita ultra hebdomadem perpetuare ieiunium, ut ieiunio quadraginta dierum, quantum potuerit, appropinquet, sicut aliquos fecisse cognovimus. |
3 | Nam et ad ipsum quadragenarium numerum pervenisse quemdam, a fratribus fide dignissimis nobis asseveratum est. |
4 | Quemadmodum enim veterum patrum temporibus, Moyses et Elias nihil contra prandia sabbatorum fecerunt, cum diebus quadraginta ieiunaverunt; ita qui potuerit septem dies ieiunando transire, non sibi ad ieiunandum elegit dominicum diem, sed in iis eum invenit, quos ieiunaturum se vovit plurimos dies. |
5 | Ieiunium tamen etiam continuatum si in hebdomade solvendum est, nullo congruentius quam dominico die solvitur. |
6 | Si autem post hebdomadem corpus reficitur, non utique ad ieiunandum dies dominicus eligitur; sed in numero, quem voveri placuit, invenitur. |