Augustinus, Epistolae, 36, 11, 26.
1 | Verumtamen in huius sabbati ieiunio sive prandio, nihil mihi videtur tutius pacatiusque servari, quam ut qui manducat, non manducantem non spernat, et qui non manducat, manducantem non iudicet; quia neque si manducaverimus abundabimus, neque si non manducaverimus egebimus (Rom. XIV, 3): custodita scilicet eorum inter quos vivimus, et cum quibus Deo vivimus, in his rebus inoffensa societate. |
2 | Sicut enim quod ait Apostolus verum est, malum esse homini qui per offensionem manducat (Ibid., 20, et I Cor. VIII, 8); ita malum est homini qui per offensionem ieiunat. |
3 | Non itaque simus eis similes, qui videntes Ioannem non manducantem nec bibentem, dixerunt: Daemonium habet. |
4 | Sed nec rursus eis, qui videntes Christum manducantem et bibentem, dixerunt: Ecce homo vorax et vinosus, amicus publicanorum et peccatorum (Matth. XI, 19). |
5 | Rem quippe valde necessariam his dictis Dominus ipse subiecit atque ait: Et iustificata est sapientia in filiis suis (Ibid.). |
6 | Qui sint autem isti, si requiris, lege quod scriptum est: Filii sapientiae Ecclesia iustorum (Eccli. III, 1): ii sunt qui quando manducant, non manducantes non spernunt; quando non manducant, manducantes non iudicant; sed eos plane qui per offensionem non manducant sive manducant, vel spernunt vel iudicant. |