monumenta.ch > Augustinus > 25
>>> Augustinus, Epistolae, 36, 11, 26.

Augustinus, Epistolae, 36, 11, 25.

1 Caetera quae sequuntur, quibus suam disputationem iste concludit, sicut alia quaedam quae inde commemoranda non arbitratus sum, multo magis ad causam non pertinent, in qua de ieiunio sabbati vel prandio disputatur.
2 Sed ea tibi ipsi, maxime si ex iis quae a me dicta sunt aliquid adiuvaris, advertenda et iudicanda dimitto.
3 Si autem quoniam huic quantum potui sufficienter respondisse me puto, de hac re sententiam meam quaeris, ego in evangelicis et apostolicis Litteris, totoque instrumento quod appellatur Testamentum Novum, animo id revolvens, video praeceptum esse ieiunium.
4 Quibus autem diebus non oporteat ieiunare, et quibus oporteat, praecepto Domini vel apostolorum non invenio definitum.
5 Ac per hoc sentio, non quidem ad obtinendam, quam fides obtinet atque iustitia in qua est pulchritudo filiae regis intrinsecus, sed tamen ad significandam requiem sempiternam ubi est verum sabbatum, relaxationem quam constrictionem ieiunii aptius convenire.
Augustinus HOME