monumenta.ch > Augustinus > 24
Augustinus, Epistolae, 36, 10, 23. <<<    

Augustinus, Epistolae, 36, 10, 24.

1 Iste autem qui vetera transisse sic dicit, ut in Christo cederet ara altari, gladius ieiunio, precibus ignis, pani pecus, poculo sanguis, nescit altaris nomen magis Legis et Prophetarum Litteris frequentatum, et altare Deo prius in tabernaculo, quod per Moysen factum est, collocatum (Exod. XL, 24); aram quoque in apostolicis Litteris inveniri, ubi Martyres clamant sub ara Dei (Apoc. VI, 9, 10).
2 Dicit cessisse ieiunio gladium, non recordans illum quo milites evangelici armantur ex utroque Testamento, gladium bis acutum (Eph. VI, 17, et Hebr. IV, 12).
3 Dicit cessisse precibus ignem, quasi non et tunc preces deferebantur in templum, et nunc a Christo ignis est missus in mundum (Luc. XII, 49).
4 Dicit cessisse pani pecus, tanquam nesciens et tunc in Domini mensa panes propositionis poni solere (Exod. XXV, 30), et nunc se de agni immaculati corpore partem sumere.
5 Dicit cessisse poculo sanguinem, non cogitans etiam nunc se accipere in poculo sanguinem (Luc. XXII, 7-20).
6 Quanto ergo melius et congruentius vetera transisse, et nova in Christo facta esse sic diceret, ut cederet altare altari, gladius gladio, ignis igni, panis pani, pecus pecori, sanguis sanguini.
7 Videmus quippe in his omnibus carnalem vetustatem spirituali cedere novitati.
8 Sic ergo intelligendum est, sive in isto die volubili septimo prandeatur, sive a quibusdam etiam ieiunetur, tamen sabbato spirituali sabbatum carnale cessisse; quando in isto sempiterna et vera requies concupiscitur, in illo vacatio temporalis iam superstitiosa contemnitur.
Augustinus HOME