Augustinus, Epistolae, 36, 10, 23.
1 | Postremo, inquit, si Iudaeus sabbatum colendo dominicum negat, quomodo Christianus observat sabbatum? |
2 | Aut simus Christiani, et dominicum colamus; aut simus Iudaei, et sabbatum observemus: « Nemo enim potest duobus dominis servire » (Matth. VI, 24). |
3 | Nonne ita loquitur, tanquam sabbati alius dominus sit, alius dominici? |
4 | Nec illud audit quod et ipse commemoravit: Dominus est enim sabbati Filius hominis (Luc. VI, 5). |
5 | Quod autem ita nos vult esse a sabbato alienos, sicut Iudaei sunt a dominico alieni, nonne tantum errat ut possit etiam dicere, ita nos non debere accipere Legem nec Prophetas, sicut Iudaei non accipiunt Evangelium nec Apostolos? |
6 | Quod qui sapit, quid mali sapiat utique intelligis. |
7 | Sed vetera, inquit, omnia transierunt, et in Christo facta sunt nova (II Cor. V, 17): hoc verum est. |
8 | Nam propterea sicut Iudaei sabbatis non vacamus, etiamsi ad significandam requiem quae illo die significata est, christiana sobrietate et frugalitate servata, ieiunii vinculum relaxamus. |
9 | Et si aliqui fratres nostri requiem sabbati, relaxatione ieiunii significandam esse non putant, nequaquam de vestis regiae varietate litigamus, ne ipsius reginae, ubi unam fidem etiam de ipsa requie retinemus, interiora membra vexemus. |
10 | Etsi enim quia vetera transierunt, cum eis transiit etiam carnalis vacatio sabbati; non tamen quia sabbato et dominico sine superstitiosa vacatione prandemus, ideo duobus dominis servimus, quia et sabbati et dominici unus est dominus. |