monumenta.ch > Augustinus > 22
Augustinus, Epistolae, 36, 9, 21. <<<    

Augustinus, Epistolae, 36, 9, 22.

1 Quod si respondetur, hoc docuisse Iacobum Ierosolymis, Ephesi Ioannem, caeterosque aliis locis, quod docuit Romae Petrus, id est ut sabbato ieiunetur, sed ab hac doctrina terras caeteras deviasse, atque in ea Romam stetisse: et e contrario refertur Occidentis potius aliqua loca in quibus Roma est, non servasse quod Apostoli tradiderunt; Orientis vero terras, unde coepit ipsum Evangelium praedicari, in eo quod ab omnibus simul cum ipso Petro Apostolis traditum est, ne sabbato ieiunetur, sine aliqua varietate mansisse: interminabilis est ista contentio, generans lites, non finiens quaestiones.
2 Sit ergo una fides universae quae ubique dilatatur Ecclesiae, tanquam intus in membris, etiamsi ipsa fidei unitas quibusdam diversis observationibus celebratur, quibus nullo modo quod in fide verum est impeditur.
3 Omnis enim pulchritudo filiae regis intrinsecus (Psal. XLIV, 14): illae autem observationes quae variae celebrantur, in eius veste intelliguntur; unde ibi dicitur, In fimbriis aureis circumamicta varietate (Ibid., 15).
4 Sed ea quoque vestis ita diversis celebrationibus varietur, ut non adversus contentionibus dissipetur.
Augustinus HOME