Augustinus, Epistolae, 36, 9, 21.
1 | Petrus etiam, inquit, Apostolorum caput, coeli ianitor, et Ecclesiae fundamentum, exstincto Simone qui diaboli fuerat nonnisi ieiunio vincendi figura, idipsum Romanos edocuit, quorum fides annuntiatur universo orbi terrarum. |
2 | Numquid ergo caeteri Apostoli prandere Christianos contra Petrum docuerunt in universo orbe terrarum? |
3 | Sicut itaque inter se vixerunt concorditer Petrus et condiscipuli eius, sic inter se concorditer vivant sabbato ieiunantes quos plantavit Petrus, et sabbato prandentes quos plantaverunt condiscipuli eius. |
4 | Est quidem et haec opinio plurimorum, quamvis eam perhibeant esse falsam plerique Romani, quod apostolus Petrus cum Simone mago die dominico certaturus, propter ipsum magnae tentationis periculum, pridie cum eiusdem urbis Ecclesia ieiunaverit, et consecuto tam prospero gloriosoque successu, eumdem morem tenuerit, eumque imitatae sint nonnullae Occidentis Ecclesiae. |
5 | Sed si, ut iste dicit, Simon magus figura erat diaboli, non plane sabbatarius aut dominicarius, sed quotidianus est ille tentator; nec tamen adversus eum quotidie ieiunatur, quando et diebus dominicis omnibus, e quinquaginta post Pascha, et per diversa loca diebus solemnibus martyrum et festis quibusque prandetur: et tamen diabolus vincitur, si oculi nostri sint semper ad Dominum, ut ipse evellat de laqueo pedes nostros (Psal. XXIV, 15); et sive manducamus sive bibimus, sive quodcumque facimus, omnia in gloriam Dei faciamus; et quantum in nobis est, sine offensione simus Iudaeis et Graecis et Ecclesiae Dei (I Cor. X, 31, 32). |
6 | Quod parum cogitant, qui cum offensione manducant, vel cum offensione ieiunant, et per utramlibet intemperantiam scandala concitant, quibus non superatur diabolus, sed laetatur. |