Augustinus, Epistolae, 36, 8, 20.
1 | Ovium vitam certum est, inquit, arbitrio pendere pastorum: sed « Vae qui dicunt quod bonum malum, et tenebras lucem, et lucem tenebras, et amarum dulce, et dulce amarum » (Isai. V, 20). |
2 | Quid sibi velint haec verba eius, non satis intelligo. |
3 | Si enim haec, ut scribis, sic Urbicus dicit; in Urbe plebs pendens ex pastoris arbitrio cum episcopo suo ieiunat sabbato. |
4 | Si autem sic ad te ista scripsit, quia in epistola tua et ipse quiddam tale scripsisti; non tibi persuadeat urbem christianam sic laudare sabbato ieiunantem, ut cogaris orbem christianum damnare prandentem. |
5 | Cum enim dicit: Vae qui dicunt quod bonum malum, et tenebras lucem, et lucem tenebras, et amarum dulce, et dulce amarum, ieiunium sabbati volens intelligi bonum et lucem et dulce, prandium vero, malum et tenebras et amarum; quis eum dubitat in omnibus christianis sabbato prandentibus universum orbem damnare terrarum? |
6 | Nec se ipse respicit, nec quid dicat attendit, ut scriptis suis ab ista praecipiti cohibeatur audacia. |
7 | Continuo quippe subiunxit, Nemo ergo vos iudicet in esca aut in potu (Coloss. II, 16): quod ipse utique facit, qui sabbato sumentes escam potumque sic arguit. |
8 | Quantum erat, ut hinc ei veniret in mentem etiam illud quod idem apostolus alibi dicit: Qui manducat, non manducantem non spernat; et qui non manducat, manducantem non iudicet? |
9 | (Rom. XIV, 3.) Istum modum, hoc temperamentum, quo scandala devitaret, inter ieiunantes sabbato et manducantes teneret, ut et ipsum non manducantem manducans quisque non sperneret, et ipse non manducans manducantem non iudicaret. |