Augustinus, Epistolae, 36, 8, 19.
1 | Confitetur tamen etiam ipso die dominico non in ebrietate, sed in iucunditate pranderi, cum dicit debere nos ex Iudaeis et Gentibus multos christianos nomine, fide paucos electos, vespertino sabbatorum incenso, pro pecudum victimis ieiunium Deo placitum laudibus immolare, cuius fervore cremata deficiant opera delictorum. |
2 | Et mane, inquit, exaudiat nos a nobis auditus, et erunt nobis domus ad manducandum et bibendum, non in ebrietate, sed in iucunditate, dominica celebritate perfecta. |
3 | Tunc ergo eulogia, non ut superius ait, alogia celebratur. |
4 | Sed quid eum offendit sabbati dies, quem Dominus sanctificavit, ignoro, ut in eo non putet posse manducari et bibi cum tali iucunditate quae careat ebrietate; cum sic ante sabbatum ieiunare possimus, quomodo dicit ante dominicum sabbato ieiunandum: an continuo biduo pranderi nefas esse arbitratur? |
5 | Videat ergo quanta afficiat contumelia ipsam quoque Romanam Ecclesiam, ubi et his hebdomadibus, in quibus quarta et sexta et sabbato ieiunatur, tribus tamen diebus continuis, dominico scilicet ac deinde secunda et tertia prandetur. |