monumenta.ch > Augustinus > 18
>>> Augustinus, Epistolae, 36, 8, 19.

Augustinus, Epistolae, 36, 8, 18.

1 Cur, inquit, sacrificium potiori Domino charum murmuramus offerre, quod spiritus desiderat et angelus laudat?
2 deinde adiungit angeli testimonium dicentis: Bona est oratio cum ieiunio et eleemosyna (Tob. XII, 8).
3 Quid dixerit, potiori Domino, nescio, nisi forte scriptor erravit, et te fugit, ut quod mihi legendum misisti non emendares.
4 Sacrificium ergo Domino charum, ieiunium vult intelligi, quasi de ieiunio versetur haec quaestio, et non de ieiunio sabbati.
5 Neque enim dominicus dies sine sacrificio, quod Deo charum est, peragitur, quia non ieiunatur.
6 Sequitur adhuc et ingerit testimonia a causa, quam defendendam suscepit, penitus aliena.
7 Immola, inquit, Deo sacrificium laudis (Psal. XLIX, 14); et istam vocem divini psalmi volens ad quod agitur nescio quomodo connectere: Utique, inquit, non sanguinis aut ebrietatis convivium, quo non laudes debitae Deo, sed blasphemiae diabolo suffragante silvescunt.
8 O improvidam praesumptionem!
9 Non ergo immolatur sacrificium laudis dominico die, quia non ieiunatur; sed agitur ebrietatis convivium, et blasphemiae diabolo suffragante silvescunt.
10 Quod si nefas est dicere; intelligat non ieiunium significari in eo quod scriptum est: Immola Deo sacrificium laudis.
11 Ieiunium quippe certis diebus, et maxime festis non agitur.
12 Sacrificium vero laudis ab Ecclesia toto orbe diffusa diebus omnibus immolatur.
13 Alioquin quod nullus, non dico christianus, sed nec insanus dicere auderet, dies illi quinquaginta post Pascha usque ad Pentecosten quibus non ieiunatur, erunt secundum istum a sacrificio laudis alieni, quibus tantummodo diebus in multis ecclesiis, in omnibus autem maxime cantatur Alleluia; quam vocem laudis esse nullus christianus, quamlibet imperitus, ignorat.
Augustinus HOME