monumenta.ch > Augustinus > 17
Augustinus, Epistolae, 36, 7, 16. <<<    

Augustinus, Epistolae, 36, 7, 17.

1 Adhibet et illud Apostoli testimonium, ubi ait: Non est regnum Dei esca et potus, sed iustitia et pax, et gaudium in Spiritu sancto (Rom. XIV, 17); et regnum Dei, Ecclesiam vult intelligi, in qua Deus regnat.
2 Obsecro te, numquid hoc agebat Apostolus, cum ista loqueretur, ut sabbato a christianis ieiunaretur?
3 Sed nec de ipso cuiuscumque diei ieiunio loquebatur, cum haec diceret.
4 Dictum est enim adversus eos qui, more Iudaeorum, secundum veterem Legem in observatione quorumdam ciborum putabant esse munditiam, et ad eorum fratrum admonitionem, per quorum escam et potum indifferenter acceptum scandalizabantur infirmi.
5 Ideo cum dixisset: Noli illum in esca tua perdere, pro quo Christus mortuus est (Ibid., 15); et, Non ergo blasphemetur bonum nostrum (Ibid., 16); tunc adiunxit: Non enim est regnum Dei esca et potus.
6 Nam sicut iste verba haec Apostoli intelligit, ut regnum Dei, quod est Ecclesia, non sit in esca et potu, sed in ieiunio; non dico, sabbatis ieiunare, sed nunquam omnino cibum ac potum sumere deberemus, ne de isto Dei regno unquam recederemus.
7 Puto autem quia isto confitente, aliquanto religiosius die dominico ad Ecclesiam pertinemus, quando tamen et ipso concedente prandemus.
Augustinus HOME