Augustinus, Epistolae, 36, 7, 16.
1 | Ut expressius, inquit, errantibus contradicam, nemo ieiunio Deum, etsi non promeretur, offendit; porro et non offendere promereri est. |
2 | Quis hoc diceret, nisi qui nollet considerare quid diceret? |
3 | Ergo Pagani quando ieiunant, non ideo magis offendunt Deum: aut si de christianis voluit quod dixit intelligi, quis non Deum offendet, si velit cum scandalo totius quae ubique dilatatur Ecclesiae, die dominico ieiunare? |
4 | Deinde subiicit testimonia de Scripturis ad causam quam suscepit nihil valentia. |
5 | Ieiunio, inquit, Elias paradiso donatus in corpore regnat: quasi ieiunium non praedicent qui sabbato non ieiunant, sicut ieiunium praedicant, qui tamen die dominico non ieiunant; aut Elias eo tempore ieiunaverit, quo populus Dei etiam sabbato ieiunabat. |
6 | Quod autem respondimus de quadraginta diebus ieiunii Moysi, hoc deputa esse responsum et de quadraginta diebus Eliae. |
7 | Ieiunio, inquit, Daniel leonum siccam rabiem illaesus evasit: quasi legerit quod sabbato ieiunaverit, aut etiam cum ipsis leonibus sabbato fuerit; ubi tamen legimus quod et pranderit. |
8 | Ieiunio, inquit, trium fida germanitas ignibus coruscanti carceri dominata, rogi hospitio susceptum Dominum adoravit. |
9 | Haec exempla sanctorum, nec ad persuadendum cuiuscumque diei ieiunium valent; quanto minus sabbati? |
10 | Quandoquidem non solum non legitur tres viros sabbato fuisse missos in caminum ignis ardentem; sed ne illud quidem legitur, tamdiu illic eos fuisse ut possit quisquam dicere eos ieiunasse, imo vero vix unius horae spatium est, quo eorum confessio hymnusque cantatur: nec amplius inter illas flammas innoxias deambulaverunt, quam canticum illud terminaverunt. |
11 | Nisi forte ab isto etiam unius horae spatium ieiunio deputatur. |
12 | Quod si ita est, non habet quod succenseat pransoribus sabbati: usque ad horam enim prandii, multo quam in illo camino prolixius ieiunatur. |