monumenta.ch > Augustinus > 15
>>> Augustinus, Epistolae, 36, 7, 16.

Augustinus, Epistolae, 36, 7, 15.

1 Et conatur testimoniis probare divinis sabbato ieiunandum: sed unde hoc probet omnino non invenit.
2 Manducavit, inquit, et bibit Iacob vinum, et satiatus est, et recessit a Deo salutari suo, et ceciderunt una die viginti tria millia (Exod. XXXII, 6, 8, 28): quasi dictum sit, Prandit sabbato Iacob, et recessit a Deo salutari suo.
3 Et Apostolus quando commemoravit cecidisse tot millia, non ait: Neque prandeamus sabbato, sicut illi pranderunt; sed ait: Neque fornicemur, sicut quidam eorum fornicati sunt, et ceciderunt una die viginti tria millia.
4 Quid sibi etiam vult quod ait: Sedit autem populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere? (I Cor. X, 8, 7.) Posuit quidem et Apostolus hoc testimonium, sed ut a servitute idolorum, non a sabbati prandio prohiberet.
5 Sabbato autem illud factum esse, iste non probat, sed ut libitum est suspicatur.
6 Sicut autem fieri potest ut ieiunetur, et cum ieiunium solvitur, si quis ebriosus est, tunc inebrietur; ita fieri potest ut non ieiunetur, et si temperantes sunt homines, modestissime prandeatur.
7 Quid est ergo quod sabbati volens persuadere ieiunium, adhibet Apostolum testem dicentem, Nolite inebriari vino, in quo est omnis luxuria (Eph. V, 18); quasi diceret: Nolite prandere sabbato, quia ibi est omnis luxuria.
8 Sicut autem hoc praeceptum apostolicum ne inebrientur vino, in quo est omnis luxuria, observatur a christianis Deum timentibus, quando prandetur die dominico, ita observatur quando prandetur et sabbato.
Augustinus HOME