Augustinus, Epistolae, 36, 6, 14.
1 | Prorsus non attendit, quid ei de die dominico possit opponi, quando sicut accusanda sunt ebriosa convivia, et omnis vorax ac temulenta luxuries, sic accusat prandia sabbatorum, cum possint et ipsa esse modestorum atque sobriorum. |
2 | Et ideo non est illi ad singula respondendum, quoniam pro sabbati prandio vitia luxuriae reprehendendo, eadem atque eadem saepe dicit; aliud non inveniendo quod dicat, nisi quod inaniter et ad rem non pertinens dicit. |
3 | Utrum non sit sabbato ieiunandum quaeritur, non utrum sabbato non sit luxuriandum; quod nec dominico faciunt qui Deum timent, quamvis in illo utique non ieiunent. |
4 | Quis autem diceret quod iste ausus est dicere? |
5 | Quomodo, inquit, pro nobis, aut per nos rata erunt Deo, aut digna, quae nos sanctificata die ad peccatum cogant? |
6 | Sanctificatam diem sabbati confitetur, et ad peccatum dicit cogi homines, quia prandetur. |
7 | Ac per hoc secundum istum, aut dies dominicus sanctificatus non est, et incipit esse sabbatum melius; aut si est et dominicus dies sanctificatus, ad peccatum cogimur, quia prandemus. |