monumenta.ch > Augustinus > 13
>>> Augustinus, Epistolae, 36, 6, 14.

Augustinus, Epistolae, 36, 6, 13.

1 Moyses, inquit, quadraginta diebus panem non manducavit, nec bibit aquam.
2 Cur autem hoc dixerit, subiungit atque ait: Ecce Moyses amicus Dei, nubis inquilinus, delator Legis, et populi dux, ter bina sabbata ieiunio celebrans non offensam, sed meritum collocavit.
3 Numquid attendit quid hinc possit consequenter opponi?
4 Quia utique si Moysi ieiunantis propterea ponit exemplum, quoniam in illis quadraginta diebus ter bina, sicut loquitur, sabbata ieiunavit, et ex hoc vult persuadere ut sabbato ieiunetur; ex hoc ergo persuadeat ut et dominico ieiunetur, quia in illis quadraginta diebus nihilominus Moyses ter binos dominicos ieiunavit.
5 Sed addit ac dicit, Et adhuc cum Christo dominicus dies imminenti Ecclesiae servabatur.
6 quod cur dixerit, nescio.
7 Si enim propterea quia multo magis ieiunandum est, posteaquam venit cum Christo dominicus dies; ergo, quod absit, etiam ipso dominico ieiunetur.
8 Si autem timuit ne propter dierum quadraginta ieiunium obiiceretur etiam dominico ieiunandum, et ideo addidit quod adhuc cum Christo imminenti Ecclesiae dies dominicus servabatur, ut videlicet ea causa intelligatur ieiunasse Moyses etiam die qui sequitur sabbatum, quia nondum venerat Christus, per quem factus est ipse dies dominicus, quo non expediat ieiunari; cur ipse Christus quadraginta diebus similiter ieiunavit?
9 cur non in illis diebus quadraginta, ter binis qui sequebantur sabbatum, ieiunium solvit, ut iam dominici diei prandium commendaret etiam ante resurrectionem suam, sicut sanguinem suum potandum dedit ante passionem?
10 Vides certe dierum quadraginta ieiunium, quod iste commemorat, sic ad rem non pertinere ut sabbato ieiunemus, quomodo ad rem non pertinet ut dominico ieiunemus.
Augustinus HOME