Augustinus, Epistolae, 36, 5, 12.
1 | Nonne his verbis suis id agere videtur, ut etiam die dominico ieiunetur? |
2 | Alioquin sanctior erit sabbati dies, quo Dominus in monumento requievit, quam dominicus, quo a mortuis resurrexit. |
3 | Sanctius est enim profecto sabbatum, si secundum verba huius, in sabbato per ieiunium peccatum omne vitatur, et quod diebus aliis contractum est, aboletur: in dominico autem per escam ventris tentatio non cavetur, et diabolicae calumniae locus datur, et paradiso peritur, et primatus amittitur. |
4 | Quid ergo est, quod rursus sibi ipse contrarius admonet, ut non prandio modesto, sobrio, christiano, reficiamur dominico die, sed in alogia laetantes plaudentesque cantemus: Saturasti, Domine, animam inanem, et potasti animam sitientem? |
5 | Nempe si tunc non erramus, quando ieiunamus, et aliorum sex dierum errores tunc abluimus, cum sabbato ieiunamus; nullus erit die dominico deterior, nullus sabbato melior. |
6 | Crede, dilectissime frater, nemo legem, sicut iste, intelligit, nisi qui non intelligit. |
7 | Si enim Adam non cibus, sed prohibitus cibus perdidit (Gen. III, 6), et Esau nepotem sancti Abrahae non esca, sed usque ad contemptum sacramenti quod in primatu suo habuit, concupita esca damnavit (Gen. XXV, 33, 34): sic a sanctis et fidelibus pie prandetur, quemadmodum a sacrilegis et incredulis impie ieiunatur. |
8 | Praeponitur autem dies dominicus sabbato fide resurrectionis, non consuetudine refectionis, aut etiam vinolentae licentia cantionis. |