Augustinus, Epistolae, 36, 5, 11.
1 | Iamvero cum se hominem spiritualem videri velit, et tanquam carnales, pransores sabbati accuset, attende quemadmodum dominici diei non parco prandio reficiatur, sed alogia delectetur. |
2 | Quid est autem alogia, quod verbum ex graeca lingua usurpatum est, nisi cum epulis indulgetur, ut a rationis tramite devietur? |
3 | Unde animalia ratione carentia dicuntur aloga, quibus similes sunt ventri dediti: propter quod, immoderatum convivium, quo mens, in qua ratio dominatur, ingurgitatione vescendi ac bibendi quodammodo obruitur, alogia nuncupatur. |
4 | Insuper etiam propter cibum ac potum, non mentis, sed ventris alogia diei dominici dicit esse cantandum: Saturasti, Domine, animam inanem, et potasti animam sitientem. |
5 | O virum spiritualem! |
6 | o carnalium reprehensorem! |
7 | o magnum ieiunatorem, et non ventricultorem! |
8 | Ecce qui nos admonet ne lege ventris legem Domini corrumpamus, ne panem coeli vendamus esca terrena, et adiungit: Quia esca Adam paradiso periit, esca Esau primatum amisit. |
9 | Ecce qui dicit: Est enim Satanae usitata calumnia, tentatio ventris, qui modicum suadet ut auferat totum. |
10 | Et horum, inquit, interpretatio praeceptorum ventricolas minus incurvat. |