Augustinus, Epistolae, 36, 5, 10.
1 | Deinde quaero: si uniuscuiusque diei vel levis error ipsius diei ieiunio solvitur vel abluitur; sic enim dicit, ut sex dierum vel levis error, ieiunii quoque fontibus abluatur; quid faciemus de illo errore qui subrepserit dominico die, in quo scandalum est ieiunare? |
2 | Aut si die ipso nullus Christianis error obrepit, videat homo iste qui ventricolas tanquam magnus ieiunator accusat, quantum honoris et utilitatis ventribus tribuat, si tunc non erratur, quando prandetur. |
3 | An forte in ieiunio sabbati tantum bonum constituit, ut aliorum sex dierum, hoc est, ipsius etiam dominici vel levem, sicut dicit, errorem, solum ieiunium sabbati possit abolere, et solo ipso die non erretur, quo toto utique ieiunatur? |
4 | Quid est ergo quod diem dominicum sabbato, velut christiano iure, praeponit? |
5 | Ecce secundum ipsum dies sabbati multo sanctior invenitur, in quo et non erratur, cum eius toto spatio ieiunatur, et eodem ieiunio sex caeterorum dierum, ac per hoc ipsius dominici error abluitur: puto quod tibi non placet ista praesumptio. |