Augustinus, Epistolae, 36, 5, 9.
1 | Huic sane non sufficit quod ad vincendum Pharisaeum iam sufficit, ut ter in sabbato ieiunetur; sed excepto dominico sex caeteris diebus ita ieiunare compellit, ut dicat: Antiqua remota labe, duo in carne una, Christi iam sub disciplina manentes, non debent cum filiis sine lege et cum principibus Sodomorum, et cum plebe Gomorrhae sabbatorum voluptaria convivia exercere; sed cum sanctimoniae incolis ac Deo devotis solemni et ecclesiastico iure magis ac magis legitime ieiunare, ut sex dierum vel levis error, ieiunii, orationis et eleemosynae fontibus abluatur, quo possimus dominica alogia refecti omnes aequali corde digne cantare: Saturasti, Domine, animam inanem, et potasti animam sitientem. |
2 | Ista dicens et a frequentia ieiunandi solum diem dominicum excipiens, non tantum Orientis et Occidentis populos christianos, in quibus sabbato nemo ieiunat; verum et ipsam Romanam Ecclesiam improvidus et incautus accusat. |
3 | Cum enim dicit, sub disciplina Christi manentes, non debere cum filiis sine lege, cum principibus Sodomae, cum plebe Gomorrhae voluptaria sabbatorum exercere convivia, sed cum sanctimoniae incolis ac Deo devotis, solemni et ecclesiastico iure magis ac magis legitime ieiunare; ac deinde definiens quid sit legitime ieiunare, subiungit et dicit, ut sex dierum vel levis error, ieiunii, orationis et eleemosynae fontibus abluatur: profecto eos qui minus quam sex diebus in hebdomade ieiunant, non putat legitime exercere ieiunium, nec Deo esse devotos, nec maculas erroris, quae de ista mortalitate contrahuntur, abluere. |
4 | Videant ergo Romani quid agant, quia etiam ipsi nimium contumeliose huius disputatione tractantur; apud quos omnibus istis sex diebus, praeter paucissimos clericos aut monachos, quotusquisque invenitur, qui frequentet quotidiana ieiunia? |
5 | maxime quia ibi ieiunandum quinta sabbati non videtur. |