monumenta.ch > Augustinus > 8
Augustinus, Epistolae, 36, 4, 7. <<<    

Augustinus, Epistolae, 36, 4, 8.

1 Verum si hoc modo putat iste intelligendum quod ait Dominus, Nisi abundaverit iustitia vestra plus quam Scribarum et Pharisaeorum, non intrabilis in regnum coelorum (Matth. V, 21), et nisi amplius quam bis in sabbato ieiunemus, hoc praecepto non possimus implere; bene quod septem dies sunt qui volumine temporum per sua vestigia revocantur.
2 Cum ergo ex his biduum quisque detraxerit, ne sabbato dominicoque ieiunet, remanent dies quinque in quibus Pharisaeum superare possit bis in sabbato ieiunantem.
3 Puto enim quod si ter in sabbato quis ieiunat, iam superat Pharisaeum, qui bis in sabbato ieiunabat.
4 Quod si et quater, vel etiam ut nullus dierum, excepto sabbato et dominico, praetermittatur, in hebdomade quinquies ieiunetur, quod multi tota vita sua faciunt, maxime in monasteriis constituti; non solum Pharisaeus qui bis in sabbato ieiunabat, verum etiam christianus qui quarta et sexta et ipso sabbato ieiunare consuevit, quod frequenter Romana plebs facit, in labore ieiunii superabitur: et tamen nescio quis iste, ut dicis, Urbicus disputator, etiamsi quis quinque continuis praeter sabbatum et dominicum diebus ita ieiunet, ut nullo die omnino reficiat corpus, eum carnalem vocat, quasi cibus et potus caeteris diebus non pertineat ad carnem; et ventricolam iudicat, quasi solius sabbati prandium descendat in ventrem.
Augustinus HOME