Augustinus, Epistolae, 36, 4, 7.
1 | Quomodo, inquit, non cum Pharisaeo damnabimur, bis in sabbato ieiunantes? |
2 | tanquam Pharisaeus ideo damnetur, quia bis in sabbato ieiunabat, et non quia super Publicanum se tumidus extollebat (Luc. XVIII, 11, 12). |
3 | Potest autem iste dicere etiam illos, qui omnium fructuum suorum decimas dant pauperibus, cum Pharisaeo damnari, quia hoc quoque ille inter sua opera praedicabat; quod cupimus a multis fieri christianis, et vix paucissimos invenimus: aut vero qui non fuerit iniustus, adulter et raptor, cum Pharisaeo damnabitur; quia ille se talem non esse iactabat; quod certe quisquis sentit, insanit. |
4 | Porro si haec sine dubio bona, quae sibi Pharisaeus inesse commemorabat, non habenda sunt cum superbiente iactantia quae in illo apparebat; sed tamen habenda sunt cum pietate humili quae in illo non erat: sic et bis in sabbato ieiunare, in homine qualis fuerat ille Pharisaeus, infructuosum est; in homine autem humiliter fideli, vel fideliter humili, religiosum est: quamvis evangelica Scriptura non dixerit damnatum Pharisaeum, sed magis iustificatum dixit Publicanum. |