Augustinus, Epistolae, 36, 3, 6.
1 | Quod autem propterea dicit sabbato Apostolos manducasse, quia nondum erat tempus ut sabbato ieiunarent; quod scilicet veterum traditio prohibebat: numquid ergo iam erat tempus ut sabbato non vacarent? |
2 | Nonne et hoc traditio veterum prohibebat, et vacare cogebat? |
3 | et tamen eo ipso sabbati die, quo Christi legimus manducasse discipulos, vulserunt utique spicas (Id. XII, 1); quod sabbato non licebat, quia veterum traditio prohibebat. |
4 | Videat igitur ne forte congruentius ei respondeatur ideo Dominum die illo a discipulis haec duo fieri voluisse; unum de spicis vellendis, alterum de alimentis sumendis; ut illud esset adversus eos qui sabbato volunt vacare, hoc autem adversus eos qui cogunt sabbato ieiunare: cum illud mutato tempore iam superstitiosum esse significasset, hoc autem utroque tempore liberum esse voluisset. |
5 | Neque id confirmando dixerim, sed quid ei multo aptius, quam sunt ea quae loquitur, responderi possit ostenderim. |