monumenta.ch > Augustinus > 5
>>> Augustinus, Epistolae, 36, 3, 6.

Augustinus, Epistolae, 36, 3, 5.

1 Filius hominis, inquit, sabbati Dominus est: in quo maxime, bene, quam male facere licet (Matth. XII, 8-12).
2 Si ergo male facimus, quando prandemus; nullo die dominico bene vivimus.
3 Quod autem fatetur Apostolus sabbato manducasse, et dicit, ut tunc ieiunaretur temporis non fuisse, propter quod ait Dominus, Venient dies ut auferatur sponsus ab eis, et tunc ieiunabunt filii sponsi (Id. IX, 15), quia tempus gaudii, et tempus est luctus (Eccle. III, 4), primum attendere debuit, quod illic Dominus de ieiunio, non de sabbati ieiunio loquebatur.
4 Deinde cum vult intelligi luctum ieiunio, cibo gaudium deputandum, cur non cogitat, quidquid est illud quod significare Deus voluit in eo quod scriptum est, eum die septimo requievisse ab omnibus operibus suis (Gen. II, 2), non ibi luctum significatum fuisse, sed gaudium?
5 Nisi forte dicturus est, in illa requie Dei et sanctificatione sabbati gaudium Iudaeis, luctum significatum esse Christianis.
6 Et tamen nec quando sanctificavit Deus diem septimum, quia in illo requievit ab omnibus operibus suis, aliquid de ieiunio vel prandio sabbati expressit; nec cum postea populo Hebraeo de ipsius diei observatione mandavit, aliquid de alimentis vel sumendis vel non sumendis locutus est.
7 Vacatio tantum homini a suis, vel a servilibus operibus imperatur: quam prior populus in umbra accipiens futurorum, sic vacavit ab operibus, quemadmodum nunc Iudaeos vacare conspicimus; non, ut putatur, Iudaeis carnalibus non recte intelligentibus quod recte intelligunt Christiani.
8 Neque enim melius hoc intelligimus quam Prophetae, qui tamen eo tempore, quo ita fieri oportuit, servaverunt hanc sabbati vacationem, quam Iudaei putant adhuc esse servandam.
9 Unde illud est, quod lapidare Deus hominem iussit, qui sabbato ligna collegerat (Num. XV, 35); nusquam autem legimus lapidatum, vel aliquo dignum supplicio iudicatum, sive ieiunantem sabbato, sive prandentem.
10 Quid tamen horum duorum quieti conveniat, quid labori, iste ipse viderit, qui gaudium manducantibus, luctum ieiunantibus deputavit, vel a Domino deputari intellexit, ubi de ieiunio respondens ait: Non possunt lugere filii sponsi, quamdiu cum eis est sponsus (Matth. IX, 15).
Augustinus HOME