2 | Nunc vero quis ferat per omnes orientales, et multos etiam occidentales populos christianos de tot tantisque famulis famulabusque Christi, sabbato sobrie modesteque prandentibus, ab isto dici quod in carne sint, et Deo placere non possint, et quod de illis sit scriptum, Recedant iniqui a me, viam eorum nosse nolo; et quod sint ventricolae, Iudaeam Ecclesiae praeponentes, et ancillae filios; et lege non iusta, sed voluptaria, consulentes ventri, non disciplinae succumbentes; et quod caro sint, et mortem sapiant, et caetera huiusmodi: quae si de uno quopiam Dei famulo diceret, quis eum audire, quis non devitare deberet? |