monumenta.ch > Augustinus > 3
>>> Augustinus, Epistolae, 36, 2, 4.

Augustinus, Epistolae, 36, 2, 3.

1 Non autem usque adeo mihi spatia temporum larga sunt, ut ea refellendis singulis sententiis eius impendam, quae aliis operibus magis urgentibus explicandis habeo necessaria.
2 Sed eo quo te mihi in tuis epistolis ostendis ingenio, quod in te donum Dei admodum diligo, eumdem sermonem cuiusdam, ut scribis, Urbici, paulo diligentius ipse considera, et videbis eum pene universam Ecclesiam Christi, ab ortu solis usque ad occasum, verbis iniuriosissimis nequaquam lacerare timuisse.
3 Nec dixerim pene universam, sed plane universam.
4 Nam neque ipsis, quorum consuetudinem sibi videtur defendere, invenitur pepercisse Romanis; sed quomodo in eos quoque redundet conviciorum eius impetus nescit, quoniam non advertit.
5 Nam cum ei argumenta deficiunt, quibus probet sabbato ieiunandum, in luxurias epularum et temulenta convivia et nequissimas ebrietates insultabundus invehitur, quasi non ieiunare, hoc sit inebriari.
6 Quod si hoc est, quid ergo prodest Romanis sabbato ieiunare?
7 quandoquidem aliis diebus quibus non ieiunant, necesse est eos, secundum disputationem huius, ebriosos et ventricolas iudicari.
8 Porro, si aliud est gravare corda in crapula et ebrietate, quod semper est malum, aliud est autem modestia et temperantia custodita relaxare ieiunium, quod certe cum fit die dominico, reprehensorem non habet christianum; prandia prius sanctorum a voracitate et ebriositate ventricolarum iste discernat, ne Romanos ipsos quando non ieiunant ventricolas faciat, et tunc inquirat, non utrum liceat inebriari sabbato, quod nec die dominico licet; sed utrum nec sabbato ieiunandum sit, sicut dominico non solet.
Augustinus HOME