Augustinus, Epistolae, 36, 1, 2.
1 | Quod ergo me consulis, utrum liceat sabbato ieiunare: respondeo, si nullo modo liceret, profecto quadraginta continuos dies nec Moyses, nec Elias, nec ipse Dominus ieiunasset. |
2 | Verum ista ratione concluditur, etiam dominico die non illicitum esse ieiunium. |
3 | Et quisquis tamen hunc diem ieiunio decernendum putaverit, sicut quidam ieiunantes sabbatum observant, non parvo scandalo erit Ecclesiae, nec immerito. |
4 | In his enim rebus de quibus nihil certi statuit Scriptura divina, mos populi Dei, vel instituta maiorum pro lege tenenda sunt. |
5 | De quibus si disputare voluerimus, et ex aliorum consuetudine alios improbare, orietur interminata luctatio, quae labore sermocinationis cum certa documenta nulla veritatis insinuet, utique cavendum est, ne tempestate contentionis serenitatem charitatis obnubilet. |
6 | Quod periculum vitare neglexit, cuius mihi prolixam disputationem, ut ei responderem, cum tuis prioribus litteris existimasti esse mittendam. |