monumenta.ch > Augustinus > 1
>>> Augustinus, Epistolae, 36, 1, 2.

Augustinus, Epistolae, 36, 1, 1.

1 Nescio unde sit factum, ut primis tuis litteris meas non redderem: non tamen contemptu id me fecisse scio.
2 Nam et studiis tuis et ipso sermone delector, teque in ista aetate iuvenili proficere in verbo Dei et abundare ad aedificationem Ecclesiae, et opto et exhortor.
3 Nunc vero scriptis tuis alteris sumptis, quibus tibi tandem aliquando responderi iure charitatis, in qua unum sumus, fraterno et aequissimo flagitas, differendum tuae dilectionis ulterius desiderium non putavi, et inter arctissimas occupationes meas suscepi isto me debito apud te absolvere.
Augustinus HOME