1 | Haec quoque omnia per te, quaeso, noverit Proculeianus; coerceat insaniam clericorum suorum, unde, honorabilis Eusebi, non apud te tacui. |
2 | Dignaberis itaque non quid tu de his omnibus sentias, ne tibi arbitreris a me iudicis onus imponi, sed quid illi respondeant mihi rescribere. |
3 | Misericordia Dei te incolumem tueatur, domine eximie et merito suscipiende ac dilectissime frater. |