Augustinus, Epistolae, 35, 4.
1 | Nam cum ecclesiae quidam colonus filiam suam, quae apud nos fuerat catechumena, et ab illis seducta est invitis parentibus, ut ibi baptizata etiam sanctimonialis formam susciperet, ad communionem catholicam paterna vellet severitate revocare, et ego feminam corruptae mentis nisi volentem, et libero arbitrio meliora deligentem suscipi noluissem; ille rusticus etiam plagis instare coepit, ut sibi filia consentiret; quod statim omnimodo fieri prohibui: tamen per Spanianum transeuntibus nobis, presbyter ipsius stans in medio fundo catholicae ac laudabilis feminae, voce impudentissima post nos clamavit, quod traditores et persecutores essemus; quod convicium etiam in illam feminam iaculatus est, quae communionis est nostrae, in cuius medio fundo stabat; quibus vocibus auditis, non solum meipsum a lite refrenavi, sed etiam multitudinem, quae me comitabatur, compescui. |
2 | Et tamen si dicam, Quaeratur qui sint vel fuerint traditores vel persecutores; respondetur mihi: Disputare nolumus, et rebaptizare volumus. |
3 | Nos oves vestras insidiantibus morsibus luporum more depraedemur; vos, si boni pastores estis, tacete. |
4 | Quid enim aliud mandavit Proculeianus, si vere ipse mandavit? |
5 | Si Christianus es, serva hoc iudicio Dei, nisi nos faciamus, tu tace. |
6 | Ausus est etiam idem presbyter homini rusticano conductori fundi ecclesiae comminari. |