Augustinus, Epistolae, 35, 3.
1 | Etenim ego, si Domino placet, istum modum servo, ut quisquis apud eos propter disciplinam degradatus ad Catholicam transire voluerit, in humiliatione poenitentiae recipiatur, quo et ipsi eum fortisan cogerent, si apud eos manere voluisset. |
2 | Ab eis vero considera, quaeso te, quam exsecrabiliter fiat, ut quos male viventes ecclesiastica disciplina corripimus, persuadeatur eis ut ad lavacrum alterum veniant, atque ut id accipere mereantur, Paganos se esse respondeant; quae vox ne procederet de ore christiano, tantus sanguis martyrum fusus est: deinde quasi renovati et quasi sanctificati, disciplinae quam ferre non potuerunt, deteriores facti, sub specie novae gratiae, sacrilegio novi furoris insultent. |
3 | Aut si male facio, per tuam benevolentiam ista corrigenda curare, de me nullus queratur si haec illi perferri in notitiam per codices publicos fecero, qui mihi negari, ut arbitror, in Romana civitate non possunt. |
4 | Nam cum Deus imperet ut loquamur et praedicemus verbum, et docentes quae non oportet refellamus, et instemus opportune atque importune, sicut dominicis et apostolicis Litteris probo (II Tim. IV, 2, et Tit. I, 9-11), nullus hominum mihi silentium de his rebus persuadendum arbitretur. |
5 | Violenter autem vel latrocinanter si quid audendum putaverint, non deerit Dominus ad tuendam Ecclesiam suam, qui iugo suo in gremio eius toto orbe diffuso omnia terrena regna subiecit. |