Augustinus, Epistolae, 35, 1.
1 | Non ego recusanti voluntati tuae iudicium, sicut dicis, inter episcopos subeundum molestus exhortator aut deprecator imposui. |
2 | Quod quidem etiamsi suadere voluissem, possem fortasse facile ostendere quam valeas iudicare inter nos in tam manifesta atque aperta causa, et quale sit illud quod facis, ut non auditis partibus iam ferre non dubites pro una parte sententiam, qui iudicium reformidas; sed hoc, ut dixi, interim omitto. |
3 | Nihil autem rogaveram aliud honorabilem benignitatem tuam, quod quaeso tandem in hac saltem epistola digneris advertere, nisi ut quaereres a Proculeiano, utrum hoc ipse dixerit Victori presbytero suo, quod ab eo sibi dictum publicum officium renuntiavit; an forte qui missi sunt, non quod a Victore audierunt, sed falsum Gestis persecuti sint; deinde quid illi de tota ipsa quaestione inter nos discutienda videretur. |
4 | Arbitror autem non iudicem fieri eum, qui rogatur ut interroget aliquem, et quod ei responsum fuerit rescribere dignetur. |
5 | Hoc ergo etiam nunc rogo ut facere non graveris, quia litteras meas, sicut etiam expertus sum, non vult accipere: quod si voluisset, non utique per tuam Eximietatem id agerem. |
6 | Cum autem id non vult, quid possum mitius agere, quam ut per te talem virum, et qui eum diligis, interrogetur aliquid, unde me tacere mea sarcina prohibet? |
7 | Quod autem mater a filio caesa, tuae gravitati displicuit; Sed ille, dixisti, si sciret, a communione sua tam nefarium iuvenem prohibiturus esset, breviter respondeo: modo cognovit, modo prohibeat. |