monumenta.ch > Augustinus > 6
Augustinus, Epistolae, 34, 5. <<<    

Augustinus, Epistolae, 34, 6.

1 Quanquam et iste qui se tot annorum episcopum dicit, quid in me tirone timeat, quominus mecum velit conferre sermonem, non satis intelligo: si doctrinam liberalium litterarum, quas forte ipse aut non didicit, aut minus didicit, quid hoc pertinet ad eam quaestionem, quae vel de sanctis Scripturis, vel documentis ecclesiasticis aut publicis discutienda est, in quibus ille per tot annos versatur, unde in eis deberet esse peritior?
2 Postremo est hic frater et collega meus, Samsucius episcopus Turrensis ecclesiae, qui nullas tales didicit, quales iste dicitur formidare: ipse adsit, agat cum illo.
3 Rogabo eum, et, ut confido in nomine Christi, facile mihi concedet, ut suscipiat in hac re vicem meam, et eum Dominus pro veritate certantem, quamvis sermone impolitum, tamen vera fide eruditum, sicut confidimus, adiuvabit.
4 Nulla ergo causa est, cur ad alios nescio quos deferat, ne inter nos quod ad nos pertinet peragamus.
5 Nec tamen, ut dixi, etiam illos defugio, si eorum ipse poscit auxilium.
Augustinus HOME