monumenta.ch > Augustinus > 5
Augustinus, Epistolae, 34, 4. <<<     >>> 6.

Augustinus, Epistolae, 34, 5.

1 Quid autem modestius agere possumus, quam ut tam gravem causam, per te tamen agam, virum et clarissima dignitate praeditum, et considerantissima voluntate tranquillum?
2 Peto igitur, sicut iam petivi per fratres nostros bonos atque honestos viros, quos ad tuam Eximietatem misi, ut quaerere digneris utrum Proculeiani presbyter Victor non hoc ab episcopo suo mandatum acceperit, quod officio publico renuntiavit; an forte cum et ipse Victor aliud dixerit, falsum illi apud Acta prosecuti fuerint, cum sint communionis eiusdem.
3 Aut si consentit, ut ipsam totam quaestionem dissensionis nostrae placide pertractemus, ut error qui iam manifestus est, manifestius innotescat, libenter amplector.
4 Audivi enim quod dixerit, ut sine tumultu populari adsint nobiscum deni ex utraque parte graves et honesti viri, et secundum Scripturas, quid in vero sit, perquiramus.
5 Nam illud quod rursus eum dixisse nonnulli ad me pertulerunt, cur non ierim Constantinam, quando ibi plures ipsi erant, vel me debere ire Milevim, quod illic, sicut perhibent, concilium proxime habituri sunt, ridiculum est dicere, quasi ad me pertineat cura propria, nisi Hipponensis Ecclesiae.
6 Mihi tota huius quaestionis ratio maxime cum Proculeiano est.
7 Sed si forte imparem se putat, cuius voluerit collegae sui imploret auxilium.
8 In aliis enim civitatibus tantum agimus, quod ad Ecclesiam pertinet, quantum vel nos permittunt, vel nobis imponunt earumdem civitatum episcopi, fratres et consacerdotes nostri.
Augustinus HOME