Augustinus, Epistolae, 34, 4.
1 | Potens est quidem dextera Domini, quae furorem illius a misera vidua et desolata compescat, et eum, quibus modis novit, a tam scelerata dispositione deterreat; verumtamen ego tanto animi dolore percussus, quid facerem nisi saltem loquerer? |
2 | An vero ista illi faciunt, et mihi dicitur, Tace? |
3 | Avertat a me Dominus hanc amentiam, ut cum ipse mihi imperet per Apostolum suum, et dicat ab episcopo refelli oportere docentes quae non oportet (Tit. I, 9), ego illorum indignationibus territus taceam? |
4 | Quod enim publicis Gestis haerere volui tam sacrilegum nefas, ad hoc utique volui, ne me quisquam, maxime in aliis civitatibus ubi opportunum fuerit, ista deplorantem fingere aliquid arbitretur, quando etiam apud ipsam Hipponem iam dicitur, non hoc Proculeianum mandasse quod publicum renuntiavit officium. |