monumenta.ch > Augustinus > 2
Augustinus, Epistolae, 34, 1. <<<     >>> 3.

Augustinus, Epistolae, 34, 2.

1 Quid enim exsecrabilius, quaeso te, ut alia taceam, quam id quod nunc accidit?
2 Corripitur ab episcopo suo iuvenis, crebris caedibus matris insanus, et impias manus nec illis diebus, cum etiam severitas legum sceleratissimis parcit, a visceribus unde natus est revocans.
3 Minatur eidem matri se in partem Donati transiturum, et eam quam incredibili furore solet caedere perempturum.
4 Minatur ei, transit ad partem Donati, rebaptizatur furens, et in maternum sanguinem fremens albis vestibus candidatur.
5 Constituitur intra cancellos eminens atque conspicuus, et omnium gementium oculis matricidii meditator tanquam renovatus opponitur.
Augustinus HOME