monumenta.ch > Augustinus > 1
Augustinus, Epistolae, 34, . . . <<<     >>> 2.

Augustinus, Epistolae, 34, 1.

1 Scit Deus, cui manifesta sunt arcana cordis humani, quantum pacem diligo christianam, tantum me moveri sacrilegis eorum factis, qui in eius dissensione indigne atque impie perseverant; eumque motum animi mei esse pacificum, neque me id agere ut ad communionem catholicam quisquam cogatur invitus, sed ut omnibus errantibus aperta veritas declaretur, et per nostrum ministerium, Deo iuvante, manifestata se amplectendam atque sectandam satis ipsa persuadeat.
Augustinus HOME