1 | Rogo te atque obsecro, si est in te aliqua humanitas, quam multi praedicant, hic appareat bonitas tua, si non propter honores transitorios simulatur, ut contremiscant in te viscera misericordiae, et velis aliquando rem discuti instando nobiscum orationibus, et omnia pacifice conferendo: ne miserae plebes, quae nostris honoribus obsequuntur, premant nos obsequiis suis in iudicio Dei; sed potius nostra non ficta charitate nobiscum revocatae ab erroribus et dissensionibus, in veritatis et pacis itinera dirigantur. |