monumenta.ch > Augustinus > 5
Augustinus, Epistolae, 33, 4. <<<     >>> 6.

Augustinus, Epistolae, 33, 5.

1 Rogo te quid nobis est cum veteribus dissensionibus?
2 Hucusque vulnera illa duraverint, quae animositas hominum superborum nostris membris inflixit; quorum vulnerum putrefactione etiam dolorem perdidimus, quo solet medicus implorari.
3 Vides quanta et quam miserabili foeditate christianae domus familiaeque turbatae sint.
4 Mariti et uxores de suo lecto sibi consentiunt, et de Christi altari dissentiunt.
5 Per illum sibi iurant, ut inter se pacem habeant, et in illo habere non possunt.
6 Filii cum parentibus unam domum habent suam, et domum Dei non habent unam.
7 Succedere in eorum haereditatem cupiunt, cum quibus de Christi haereditate rixantur.
8 Servi et domini communem Dominum dividunt, qui formam servi accepit, ut omnes serviendo liberaret.
9 Honorant nos vestri, honorant vos nostri.
10 Per coronam nostram nos adiurant vestri, per coronam vestram vos adiurant nostri.
11 Omnium verba suscipimus, neminem offendere volumus.
12 Quid nos solus Christus offendit, cuius membra laniamus?
13 Et homines quidem causas suas seculares apud nos finire cupientes, quando eis necessarii fuerimus, sic nos sanctos et Dei servos appellant, ut negotia terrae suae peragant: aliquando agamus et nos negotium salutis nostrae et salutis ipsorum, non de auro, non de argento, non de fundis et pecoribus, pro quibus rebus quotidie submisso capite salutamur, ut dissensiones hominum terminemus, sed de ipso capite nostro tam turpis inter nos et perniciosa dissensio est.
14 Quantumlibet capita submittant qui nos salutant, ut eos concordes in terra faciamus, de coelo usque ad crucem submissum est caput nostrum, in quo concordes non sumus.
Augustinus HOME