monumenta.ch > Augustinus > 4
Augustinus, Epistolae, 33, 3. <<<     >>> 5.

Augustinus, Epistolae, 33, 4.

1 Illud tamen quod promittere dignatus es, peto memineris, ut sedentibus quos ipse delegeris (dummodo verba nostra non inaniter ventilentur, sed stilo excipiantur, ut et tranquillius et ordinatius disseramus, et si quid forte a nobis dictum de memoria lapsum fuerit, recitatione revocetur), rem tam magnam, et ad salutem omnium pertinentem cum concordia requiramus.
2 Aut si placet, nullo medio interposito, prius nobiscum sive per epistolas, sive per collocutionem atque lectionem, ubi placuerit, conferamus: ne forte intemperantes nonnulli auditores malint quasi nostrum exspectare certamen, quam de nostra salute in nostra collocutione cogitare: ut quod fuerit inter nos terminatum, postea per nos populus noverit; aut si per epistolas agi placet, ipsae plebibus recitentur, ut aliquando non plebes, sed plebs una dicatur.
3 Prorsus sicut volueris, sicut iusseris, sicut tibi placuerit, libenter amplector.
4 Et de animo beatissimi et venerabilis mihi patris Valerii nunc absentis tota securitate polliceor hoc eum cum magna laetitia cogniturum: novi enim quantum diligat pacem, et nulla vani fastus inanitate iactetur.
Augustinus HOME