monumenta.ch > Augustinus > 3
Augustinus, Epistolae, 33, 2. <<<     >>> 4.

Augustinus, Epistolae, 33, 3.

1 Audivi quidem de memorato fratre te fuisse conquestum, quod nescio quid tibi contumeliose responderit: quod, quaeso te, ne illam contumeliam deputes; quam certum mihi est non de superbo animo processisse; novi enim fratrem meum, sed si quid in disputando pro fide sua, et pro Ecclesiae charitate dixit fortasse ferventius, quod tua gravitas nollet audire, non illa contumacia, sed fiducia nominanda est.
2 Collatorem enim et disputatorem, non assentatorem et adulatorem se esse cupiebat.
3 Nam hoc est oleum peccatoris, quo propheta non vult impinguari caput; ita enim dicit: Emendabit me iustus in misericordia, et arguet me; oleum autem peccatoris non impinguet caput meum (Psal. CXL, 5).
4 Mavult enim severa misericordia iusti emendari, quam leni adulationis unctione laudari.
5 Unde etiam illud propheticum est: Qui vos felices dicunt, in errorem vos mittunt (Isai. III, 12).
6 Ideoque de homine, quem falsae blanditiae faciunt arrogantem, recte etiam vulgo dicitur, Crevit caput: impinguatum est enim oleo peccatoris; hoc est, non aspera veritate corrigentis, sed leni falsitate laudantis.
7 Neque hoc in eam partem peto accipias, quasi ego te a fratre Evodio, tanquam a iusto, emendatum intelligi velim.
8 Vereor enim ne me quoque aliquid contumeliose in te dicere existimes, quod vehementer caveo, quantum possum.
9 Sed iustus est ille qui dixit, Ego sum veritas (Ioan. XIV, 6).
10 Itaque de cuiuslibet hominis ore nobis verum cum aliqua asperitate sonuerit, non ab illo homine, qui forte peccator est, sed ab ipsa Veritate, hoc est a Christo, qui iustus est, emendamur; ne nostrum caput blandae, sed perniciosae adulationis unctio, hoc est oleum peccatoris, impinguet.
11 Quanquam etiamsi frater Evodius aliquantum pro suae communionis defensione turbatior, aliquid elatius animo commotiore dixisset, aetati hominis et necessitati causae te oporteret ignoscere.
Augustinus HOME