monumenta.ch > Augustinus > 2
Augustinus, Epistolae, 33, 1. <<<     >>> 3.

Augustinus, Epistolae, 33, 2.

1 Sed ne mireris quod apud Benevolentiam tuam tamdiu tacui; non putabam in hac te esse sententia, quam mihi frater Evodius, cui fidem non habere non possum, gaudens indicavit.
2 Nam cum forte contigisset ut in unam domum conveniretis, et sermo inter vos de spe nostra, hoc est de Christi haereditate ortus esset, ait dixisse Benignitatem tuam, velle te bonis viris sedentibus conferre nobiscum.
3 Quod te multum gaudeo nostrae humilitati offerre dignatum; neque ullo modo possum tantam occasionem benigni animi tui deserere, ut quantum vires Dominus praebere dignabitur, quaeram tecum atque discutiam, quae causa, quae origo, quae ratio in Ecclesia Christi, cui dixit, Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis (Ioan. XIV, 27), tam lugendae atque plangendae discissionis extiterit.
Augustinus HOME