Augustinus, Epistolae, 33, 1.
1 | Propter imperitorum hominum vanitates, diutius apud te de titulo epistolae meae disputare non debeo. |
2 | Cum enim nos revocare invicem ab errore conamur, quamvis ante plenissimam discussionem causae quibusdam videri possit, quis nostrum erret, incertum; servimus tamen invicem nobis, si bono animo nobiscum agimus, ut a perversitate discordiae liberemur. |
3 | Quod me sincero corde agere, et cum tremore christianae humilitatis, etiamsi plerisque hominibus apertum non est, videt tamen ille cui nulla corda clauduntur. |
4 | Quid autem in te honorare non dubitem, facile intelligis. |
5 | Non enim errorem schismatis, unde omnes homines, quantum ad me attinet, cupio sanari, dignum honore aliquo existimo: sed te ante omnia, quod ipsius nobis humanae societatis vinculo astringeris, et quod nonnulla in te praeeminent placidioris mentis indicia, quibus nullo modo desperandum est, facile te posse veritatem, cum fuerit demonstrata, complecti, sine ullo aestu dubitationis honorandum puto. |
6 | Dilectionis autem tantum tibi debeo, quantum nobis imperat ipse qui nos dilexit usque ad crucis opprobrium. |