Augustinus, Epistolae, 32, 5.
1 | Sat hoc monitis et hortatui: modico enim sermone et labore te arbitror, mi Licenti, ad Christum posse incitari, iam a pueris ad studia veritatis et sapientiae, quod utrumque vere est Christus, et omnis boni summum bonum venerabilis Augustini spiritu et ore flammatum. |
2 | Qui si parum apud te pro te valuit, quid ego tanto intervallo posterior, et omnium illius opum pauper, efficiam? |
3 | Sed quia et illius facultatis potentia, et tui ingenii humanitate confisus, pleniora atque maiora in te spero elaborata quam elaboranda, ausus sum hiscere duplici gratia, ut et illi viro debita charitate compararer in sollicitudine tui, et inter eos qui salutem tuam diligunt, vel contestato numerarer affectu. |
4 | Nam effectus in tui perfectione palmam Augustino potissimum destinatam scio. |
5 | Vereor, fili, ne aures tuas asperitate temerarii sermonis offenderim, et per aures animo etiam tuo taedii mei vulnus intulerim. |
6 | Sed in mentem venit epistola tua, qua te musicis familiarem modis intellexi: a quo studio ego aevi quondam tui non abhorrui. |
7 | Itaque mihi ad tuam mentem, si in aliquo exulcerassem, deliniendam remedium, litteras tuas recordatus reperi, ut te ad Dominum harmoniae omniformis artificem, modulamine carminis evocarem. |
8 | Quaeso te ut aure audias, neque causam salutis tuae in verbis meis spernas; sed piam curam et mentem paternam etiam in despiciendis sermonibus libenter accipias, quibus insitum Christi nomen, quod est supra omne nomen, hanc deberi venerationem facit, ut non possit a credente contemni. |