monumenta.ch > Augustinus > 4
Augustinus, Epistolae, 32, 3. <<<     >>> 5.

Augustinus, Epistolae, 32, 4.

1 Audi ergo, fili, legem patris tui, id est fidem Augustini, et noli repellere consilia matris tuae, quod aeque nomen in te Augustini pietas iure sibi vindicat, qui te tantillum gestavit sinu suo, et a parvulis primo lacte sapientiae secularis imbutum, nunc etiam spiritualibus lactare et enutrire Domino gestit uberibus.
2 Quoniam te adultum aetate corporea, in spiritualibus adhuc cunabulis vagientem, videt adhuc infantem verbo Dei, vixdum in Christo primis passibus et vestigio titubante repentem, si tamen Augustini doctrina tanquam manus matris et ulna nutricis instabilem regat parvulum.
3 Quem si audias et sequaris, ut rursum te sermone Salomonis alliciam, Fili, coronam accipies gratiarum tuo vertici (Prov. IV, 9).
4 Et tunc vere eris ille non phantasmate somniatus, sed ab ipsa veritate formatus consul et pontifex, vacuas imagines falsi operis implente Christo solidis suae operationis effectibus.
5 Vere enim pontifex et vere consul, Licenti, eris, si Augustini vestigiis propheticis et apostolicis disciplinis, ut sacrato beatus Elisaeus Eliae, ut illustri Apostolo Timotheus adolescens, adhaereas, indivulso per itinera divina comitatu, ut et sacerdotium corde perfecto discas mereri, et populis ad salutem magistro ore consulere.
Augustinus HOME