monumenta.ch > Augustinus > 3
Augustinus, Epistolae, 32, 2. <<<     >>> 4.

Augustinus, Epistolae, 32, 3.

1 Utinam haec nunc Domini tuba, qua per Augustinum intonat, filii nostri Licentii pulset auditus, sed ut illa audiat aure, qua Christus ingreditur, de qua non rapit Dei semen inimicus!
2 Tunc vere sibi summus Christi pontifex Augustinus videbitur, quia se tunc et exauditum sentiet ab excelso, si quem tibi dignum genuit in litteris, hunc et sibi digne filium pariat in Christo.
3 Nam et nunc, velim credas, flagrantissima de ipso nobis sollicitudine scripsit.
4 Credimus in omnipotentem Christum, quod adolescentis nostri votis carnalibus spiritualia vota Augustini praevaleant. Vincetur vel invitus (mihi crede); vincetur piissimi parentis fide, ne mala victoria vincat, si maluerit in perniciem suam vincere, quani pro salute superari.
5 Ne vacuum fraternae humanitatis officium videretur, de buccellato christianae expeditionis, in cuius procinctu quotidie ad frugalitatis annonam militamus, panes quinque tibi pariter et filio nostro Licentio misimus.
6 Non enim potuimus a benedictione secernere, quem cupimus eadem nobis gratia penitus annectere.
7 Paucis tamen et ad ipsum loquamur, ne neget sibi scriptum quod de se tibi scriptum est.
8 Aeschino enim dicitur, quod audit Mitio.
9 Sed quid de alienis loquar, cum de proprio cuncta possimus, et aliena loqui non soleat esse sani capitis?
10 quo Dei gratia sano et salvo sumus, quibus caput est Christus.
11 Incolumem te aetate quamplurima, et beatum semper cum tota domo tua, ut cupimus, habeamus in Christo, domine frater, merito honorandissime et desiderantissime.
Augustinus HOME